PARABOLANI

PARABOLANI
PARABOLANI
plebeii quidam famulitio Ecclesiarum, Xenodochiorumque deputati, et quasi adscriptitii glebae: ut sicut illis omni vitâ ab agrorum cultura recedere non licebat; ita his a servitio aegrorum, qui in Nosocomiis residebant. Sic dicti, quia se in periculum maximum coniecerunt, ut qui aegrotos publice in Alexandriâ civitate curabant. Grassante enim, ut non raro assolet, peste, et ipsi rapiebantur, et id muneris contemptâ vitâ suscipiebant. Horum quingenti vel sexcenti erant sub Episcopo, quod non parum negotii Aegypti Praefectis facessebant. L. 22. Cod. Theodos. de Epise. et Cler. Baronius, A. C. 416. De qua illorum Confratria vide quae habet Malbrancus de Morinis l. 10. c. 38. Nomen a Graeca voce παράβολος vel παραβαλλόμενος, quam vocem per εναποκινδινένων reddit Hesych. Proprie vero παραβόλου nomen audacem signat, et late sane patet de omnibus in quibus audacia potest consistere; Graeci tamen illi hominum generi peculiariter attribuerunt, qui ad bestias depugnandas et conficiendas operam locarent. Παραβόλους namque et parabolanos nemo dictos fuisse ignorat, quos aliter Confectores appellârunt Latini atque etiam Audaces, ut a Viris doctis pridem est observatum, Salmas. ad Trebell. Pollionem Gallien. c. 12. Atque hinc in Ecclesiam veterem vox accepta, quae institutô hôc hominum ministeriô aegrotis mortuisque, quibus nemo erat qui curaret aut efferret, voluit consultum: cum id prius vel privatô solum sumptu, vel publicô, sed extra ordinem; a quibusdam factitatum legamus. Namque Cimon, apud Corn. Nepotem, c. ult. complureis pauperes mortuos, qui unde efferrentur, non reliquissent, suô sumptu extulit. Et apud Aurelium Victorem, Gallo Volusianoque favor quaesitus est, quod anxie studioseque tenuissimi cuiusque exsequias curarent. M. quoque Antoninus Philosophus Imperat. apud Iul. Capitolin. c. 13. laudatur, quod sumptu publicô vulgaria funera iuberet efferri: etc. Iidem etiam Parabolarii, item Copiatae dicti sunt, vide Casaubon. Salmas. ad Capitolin. loc. cit. et Salmas. de Modo Usurar. c. 5. p. 198. Iac. Gotofredum ad leg. 42. Cod. Theodos. de Episc. et Cler. Alios. Hinc Parabolare, id est, periclitari: quam vocem, in antiquissimo codice Bibliothecae Puteanae, in Epistola Pauli ad Philipp. c. 2. v. ult. haberi verbaque Graece sic sonare: Διὰ τὸ ἔργον τοῦ Χριςτοῦ μέχρι ςθανάτου ἤγγισε, παραβολευσάμενος τῆ ψυχῇ, Parabolatus est de anima sua, monet Salmas. de modo Usur. p. 196. et Iac. Gotofredus, praefati,

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Parabolani — • The members of a brotherhood who in the Early Church voluntarily undertook the care of the sick and the burial of the dead. Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Parabolani     Parabolani …   Catholic encyclopedia

  • Parabolani — Parabolani, or in Greek paraboloi, parabalanoi, were the members of a Christian brotherhood who in the Early Church voluntarily undertook the care of the sick and the burial of the dead. HistoryIt has been asserted, though without sufficient… …   Wikipedia

  • Parabolāni — (griech., »Wagehälse«) hießen im Sprachgebrauch der alten griechischen Kirche die Krankenwärter, die vom Kaiser Theodosius I. zum Klerus gerechnet, in den Hauptstädten starke Genossenschaften bildeten und sich oft in roher Weise in die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Parabolani — (græsk), sygeplejere i de oldkristelige menigheder …   Danske encyklopædi

  • Parabolani — Les Parabalanis (du grec ancien: παραβαλανεῖς, les agents de bain ), ou Parabolani (fin latine de l Antiquité grecque: παράβολοι ou παραβολᾶνοι), ont été les membres d une confrérie chrétienne qui, dans l Église primitive a volontairement… …   Wikipédia en Français

  • Men in nursing — A male U.S. Navy nurse attends to a child. Nurses are traditionally and predominantly female; of the 2.1 million registered nurses in the …   Wikipedia

  • Ágora (película) — Ágora Título Ágora Ficha técnica Dirección Alejandro Amenábar Dirección artística Guy Hendrix Dyas Producción …   Wikipedia Español

  • Second Council of Ephesus — Date 449 Accepted by Oriental Orthodoxy Previous council First Council of Ephesus Next council Council of Chalcedon (not accepted by the Oriental Orthodox …   Wikipedia

  • Purgatorial society — Purgatorial societies are Roman Catholic Church associations or confraternities which aim to assist souls in purgatory reach heaven. The Catholic doctrine concerning purgatory, the condition of the poor souls after death (particular judgment),… …   Wikipedia

  • Agora (film) — Pour les articles homonymes, voir Agora (homonymie). Agora Données clés Réalisation Alejandro Amenábar Scénario Alejandro Amenábar Mateo Gil Acteurs princ …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”